Textus      


1. Si instituta ecclesiastica ut sunt a beatis apostolis tradita integra vellent servare domini sacerdotes, nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus ac consecrationibus haberetur.

2. Sed dum unusquisque non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit, hoc existimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis vel ecclesiis aut teneri aut celebrari videntur; ac fit scandalum populis, qui dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putant sibi aut ecclesias non convenire, aut ab apostolis vel apostolicis ipsis contrarietatem inductam.

3. Quis enim nesciat aut non advertat id quod a principe apostolorum Petro Romanae ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur ab omnibus debere servari nec superduci aut introduci aliquid quod auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum, praesertim cum sit manifestum in omnem Italiam, Gallias, Spanias, Africam atque Siciliam et insulas interiacentes nullum instituisse ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus aut eius successores constituerint sacerdotes. Aut legant si his provinciis alius apostolorum invenitur aut legitur docuisse.

4. Qui si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi, quod ecclesia Romana custodit a qua eos principium accepisse non dubium est, ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere.

5. Saepe dilectionem tuam ad Urbem venisse, ac nobiscum in ecclesia convenisse, non dubium est, et quem morem vel in consecrandis mysteriis, vel in caeteris agendis arcanis teneat cognovisse.

6. Quod sufficere arbitrarer ad informationem ecclesiae tuae, vel reformationem si praecessores tui minus aliquid aut aliter tenuerunt satis certum haberem, nisi de aliquibus consulendos nos esse duxisses.

7. Quibus idcirco respondemus, non quod te aliqua ignorare credamus, sed ut maiore auctoritate vel tuos instituas, vel si qui a Romanae ecclesiae institutionibus errant, aut commoneas aut indicare non differas, ut scire valeamus qui sint qui aut novitates inducunt aut alterius ecclesiae quam Romanae existimant consuetudinem esse servandam.

8. Pacem igitur asseris ante confecta mysteria quosdam populis imperare, vel sibi inter sacerdotes tradere, cum post omnia quae aperire non debeo pax sit necessario indicenda per quam constet populum ad omnia quae in mysteriis aguntur atque in ecclesia celebrantur praebuisse consensum ac finita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur.

9. De nominibus vero recitandis antequam precem sacerdos faciat, atque eorum oblationes quorum nomina recitanda sunt sua oratione commendet quam superfluum sit, et ipse pro tua prudentia recognoscis, ut cuius hostiam necdum Deo offeras, eius ante nomen insinues, quamvis illi incognitum nihil sit.

10. Prius ergo oblationes sunt commendandae, ac tunc eorum nomina quorum sunt edicenda, ut inter sacra mysteria nominentur, non inter alia quae ante praemittimus ut ipsis mysteriis viam futuris precibus aperiamus.

11. De consignandis vero infantibus manifestum est non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbiteri licet sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent.

12. Hoc autem pontificibus solis deberi, ut vel consignent, vel paracletum Spiritum tradant non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum illa lectio Actuum apostolorum quae asserit Petrum et Iohannem esse directos qui iam baptizatis tradant Spiritum sanctum.

13. Nam presbiteris seu extra episcopum seu praesente episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos unguere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis cum tradunt Spiritum paracletum. Verba vero dicere non possum, ne magis prodere videar quam ad consultationem respondere.

14. Sabbato vero ieiunandum esse, ratio evidentissima demonstrat. Nam si diem dominicum ob venerabilem resurrectionem Domini nostri Iesu Christi non solum in Pascha celebramus, verum etiam per singulos circulos hebdomadarum ipsius diei imaginem frequentamus, ac sexta feria propter passionem Domini ieiunamus, sabbatum praetermittere non debemus, qui inter tristitiam atque laetitiam temporis illius videtur inclusus.

15. Nam utique constat apostolos biduo isto et in maerore fuisse et propter metum Iudaeorum se occuluisse. Quod utique non dubium est in tantum eos ieiunasse biduo memoratur, ut traditio ecclesiae habeat, isto biduo sacramenta penitus non celebrari.

16. Quae forma utique per singulas hebdomadas est tenenda propter id quod commemoratio diei illius semper est celebranda. Quod si putant semel atque uno sabbato ieiunandum ergo et dominicum et sexta feria semel in Pascha erit utique celebrandum.

17. Si autem dominici diei ac sextae feriae per singulas hebdomadas reparanda imago est, dementis est bidui agere consuetudinem sabbato praetermisso, cum non disparem habeat causam, a sexta videlicet feria, in qua Dominus passus est quando et ad inferos fuit ut die tertia resurgens redderet laetitiam post biduanam praecedentem tristitiam.

18. Non ergo nos negamus sexta feria ieiunandum, sed dicimus et sabbato hoc agendum quia ambo dies tristitiam apostolis vel his qui Christum secuti sunt indixerunt. Qui die dominica hilarati non solum ipsum festivissimum esse voluerunt, verum etiam per omnes ebdomadas frequentandum esse duxerunt.

19. De fermento vero quod die dominica per titulos mittimus, superflue nos consulere voluisti, cum omnes ecclesiae nostrae intra civitatem sint constitutae.

20. Quarum presbiteri, quia die ipsa propter plebem sibi creditam nobiscum convenire non possunt, idcirco fermentum a nobis confectum per acolitos accipiunt, ut se a nostra communione maxime illa die non iudicent separatos.

21. Quod per parrochias fieri debere non puto quia nec longe portanda sunt sacramenta nec nos per cimeteria diversa constitutis presbiteris destinamus et presbiteri eorum conficiendorum ius habeant atque licentiam.

22. De his vero baptizatis qui postea a daemonio, vitio aliquo aut peccato interveniente, arripiuntur, quaesivit dilectio tua si a presbitero vel diacono possint aut debeant consignari.

23. Quod hoc nisi episcopum praecipere non licet. Nam ei manus imponenda omnino non est nisi episcopus auctoritatem dederit id efficiendi.

24. Ut autem fiat episcopi est imperare ut manus ei vel a presbitero vel a caeteris clericis imponatur. Nam quomodo id fieri sine magno labore poterit ut longe constitutus energumenus ad episcopum deducatur, cum si talis casus ei in itinere acciderit, nec perferri ad episcopum, nec referri ad sua facile possit?

25. De paenitentibus autem qui sive ex gravioribus commissis sive ex levioribus paenitentiam gerunt, si nulla intervenit aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanae ecclesiae consuetudo demonstrat.

26. Caeterum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est iudicare ut attendat ad confessionem paenitentis et ad fletus atque lacrimas corrigentis ac tunc iubere dimitti cum viderit congruam satisfactionem.

27. Sane si quis aegritudinem inciderit atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum ne de saeculo absque communione discedat.

28. Sane quoniam de hoc sicuti de caeteris consulere voluit dilectio tua, adiecit etiam filius meus Caelestinus diaconus in epistola sua esse a tua dilectione positum illud quod in beati apostoli Iacobi epistola conscriptum est: si infirmus aliquis in vobis est vocet presbiteros et orent super ipsum, unguentes eum oleo in nomine Domini et oratio fidei salvabit laborantem et suscitabit illum Dominus et si peccatum fecit, remittent ei.

29. Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere qui sancto oleo chrismatis perungui possunt quod ab episcopo confectum non solum sacerdotibus sed et omnibus uti christianis licet, in sua aut in suorum necessitate unguendum.

30. Caeterum illud superfluum videmus adiectum, ut de episcopo ambigatur, quod presbiteris licere non dubium est. Nam idcirco presbiteris dictum est, quia episcopi, occupationibus aliis impediti, ad omnes languidos ire non possunt.

31. Caeterum si episcopus aut potest aut dignum ducit aliquem a se visitandum, et benedicere et tangere chrismate sine cunctatione potest, cuius est ipsum chrisma conficere.

32. Nam paenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur quomodo unum genus putatur posse concedi.

33. His igitur, frater carissime, omnibus quae tua dilectio voluit a nobis exponi prout potuimus respondere curavimus, ut ecclesia tua Romanam consuetudinem a qua originem ducit servare valeat atque custodire. Reliqua vero quae scribi fas non erat, cum adfueris interrogati poterimus edicere.

34. Erit autem Domini potentiae etiam id procurare ut et tuam ecclesiam et clericos nostros qui sub tuo pontificio divinis famulantur officiis bene instituas et aliis formam tribuas quam debeant imitari.

35. Datum XIIII kal. apr., Theodosio augusto VII et Palladio viro clarissimo consulibus.


Made with Concordance